- KYRGESSI
- KYRGESSITartariae gens, quibus Tellus pro tiumine erat; cuius venerationis symbolum fuit terrae cultus, cum lacte, sanguine et fimo, admixtis. Qua de re sic Alex. Gaguinus in Sarm. Europ. eâ parte, ubi Tartariam describit: Kygressi Tartari catervatim in campis degunt, habentque ritum gentilem huiusmodi Sacrisicus ipsorum, quo tempore rem divinam peragit, tunc sanguinem, lac et fimum iumentorum, terramque sumit, commixtioneque insimul factâ in vas quodammodo infundit et unae cum hoc arborem ascendit, ad populumque circumstantem contionatur: Contioneque peractâ, in stultam plebeculam, praedictam commixtionem spargit: populus vero in terram pronus provolvitur, adspersiunculamque hanc pro DEO colit, firmeque credit, nihil esse perinde salutare humano generi ac terram pecus armentaque. E' quibus postremis verbis liquet. hoc, quod sic venerarentur, partem magnam symbolicum fuisse. Videlicet, quod terrae erat admixtum, id fuit signum totius Elementi: at lac, sanguis, fimus, pecoris et armentorum erant figura. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 2. c. 62.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.